- ACUTUM
- ACUTUMin coloribus, idem cum claro et excitato, Graece ȏτρὺ ἐύανθες et λαμπρον, quurn videl: color lumine intensiore et clariore excitatur, quod sit, cum plus luminis, quam coloris, inditur, Sicut contra, cum color nimis oneratur et saturatur, tum fuscior et obscurior, atque adeo tristior veadit. Quod Graeci βαθὺ, βαπὺ, κατακορὲς κλ. Latini adstrictum, plenum, saturum etc. vocant. Interdum tamen, quia pleniori ac saturatiori colori etiam accedit lumen intensius ac vegetius, ista discrimina confunduntur. Vide infra passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.